Antiphona: Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obedient
1. Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia?
2. Astitérunt reges terrae, et príncipes convenérunt in unum advésus Dóminum et advérsus Christum eius:
3. Dirumpámus víncula eórum et proiciámus a nobis iugum ipsórum!.
4. Qui hábitat in cælis, irridébit eos, Dóminus subsannábit eos.
5.Tunc loquétur ad eos in ira sua et in furóre suo conturbábit eos:
6. «Ego autem constítui regem meum super Sion, montem sanctum meum!».
7. Prædicábo decrétum eius. Dóminus dixit ad me: «Fílius meus es tu; ego hódie génui te.
8. Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam et possessiónem tuam términos terræ.
9. Reges eos in virga férrea et tamquam vas fíguli confrínges eos».
10. Et nunc, reges, intellégite, erudímini, qui iudicátis terram.
11. Servíte Dómino in timóre et exsultáte ei cum tremóre.
12. Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confídunt in eo.
13. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
14. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Antiphona: Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obœdient. (T. P. Allelúia).
V/. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R/. Et clamor meus ad te véniat.
Sacerdotes addunt:
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Orémus: Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concéde propítius; ut cunctæ famíliæ géntium, peccáti vúlnere disgregátæ, eius suavíssimo subdántur império: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia sǽcula sæculórum..
R/. Amen.